Dorsoduro 0310
IDENTITY
Year
1303
Month
Μάρτιος
Day
11
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Καταχώριση
CONTENT
Summary
Με την έγκριση του δούκα Κρήτης Giacomo Barozzi καταχωρίζονται τέσσερις σερβενταρίες στην Ιεράπετρα και την Φαλάνδρα στον Matteo Mudazzo, οι οποίες ανήκουν στη μητέρα του Adalasia χήρα του Angelo Mudazzo. Οι τέσσερις σερβενταρίες είχαν παραχωρηθεί από τον τέως δούκα Κρήτης Andrea Dandolo στην Adalasia μετά το θάνατο του συζύγου της ως εξώπροικη περιουσία ύψους 600 υπερπύρων. Για την παραχώρηση προς την Adalasia βεβαιώνουν ως μάρτυρες ο Marino Vido και ο Giacomo Mudazzo.
Text
Nos Iacobus Baroci ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quod nobilis mulier Adalasia relicta Angeli Mudacio in nostra presencia constituta exposuit dicens quod tempore bone memorie domini Andree Dandulo olim duche Crete fuerunt sibi date pro sua dimissoria iperperorum VIIC serventarie IIII predicti viri sui, quarum serventarie tres sunt in Çirapetra, ut supra legitur, reliqua vero quarta serventaria est in milicia nomine Fallandra de sexterio Sancte Crucis. Que quidem serventarie IIII cum non essent sibi scripte in catastico, supplicavit nobis ut eas pro dicta sua dimissoria scribi in catastico sibi vel Matheo suo filio facere dignaremur, ostendens per testimonium virorum nobilium Marini Vido et Iacobi Mudacio, quod dicte serventarie fuerant sibi date predicto modo. Nos autem suam peticionem iustam esse cernentes et volentes observare mandatum domini nostri ducis in nostra commissione expressum, continens quod non possit scribi feudum alicui mulieri, nisi pro pignere, dictas serventarias IIIIor Matheo Mudacio filio suo pro securitate ipsius Adalasie sue matris duximus concedendas, ita quidem quod ipse serventarie sunt semper obligate nomine pigneris ipsi Adalasie pro iperperis VIIC predictis et dictus Matheus tenetur sponte facere varnicionem ipsarum serventariarum. Actum anno Domini MCCCIII, die XI, mense marcii, prime indicionis.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
117
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
175
number
310
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (3)