Dorsoduro 0320
IDENTITY
Year
1240
Month
Φεβρουάριος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giovanni da Canal παραχωρεί στον Stefano Calbo μια καβαλαρία, η οποία παλαιότερα ανήκε στον Leonardo Cavallier. Οι τέσσερις σερβενταρίες της καβαλαρίας βρίσκονται στο χωριό Καλός και Κόσκινο, και οι υπόλοιπες δύο στα χωριά Απάνω και Κάτω Αγιασμάτι. Καθορίζονται τα σύνορα της γης στα χωριά Καλού και Κόσκινο.
Text
Nos quidem Iohannes de Canale de mandato illustris domini ducis Veneciarum duca Crete cum nostro consilio manifestum facimus, quia damus et concedimus tibi Stephano Calbo et tuis heredibus imperpetuum miliciam unam, que quondam fuit Leonardi Cavaleri; de qua milicia serventarie IIIIor sunt in casale Calo et in casale Coskino cum suis pertinenciis, et serventarie due sunt in casale Agiosmati Appano et Acato cum suis pertinenciis, cum villanis quatuor serventariarum de Lasitho qui fuerunt de serventariis milicie de Lasitho, que olim erant in comune sicut superius continetur. Casale Coskino et Calu supradicti sunt de Stephano Calbo per texeras, consenciente domino Io. de Canale duca Crete et suo consilio, de mense februarii, indicione XIIIa, MCCXXXVIIII. Hec est pars que venit dicto Stephano Calbo. Casale Callo cum suis pertinenciis et cum omnibus domibus dicti casalis preter vineam de Calo, que data est casali Coskino, quod nunc est dicti Stephano. Hec est iuncta de Calo, que data fuit casali Coskino pro refusura, ideo quia casale Coskino est minoris valimenti quam casale Calu; et sic incipit iuncta, incipiendo ab aulivario quod est in petra versus austrum et eundo recto tramite usque alo carachi, quod habet inter sokina, et postea eundo recto tramite usque ad flumen, quod est inter casale Argatos et dictum Calo; item incipiendo iterum a dicto aulivario, quod est in petra, et veniendo recto tramite tantum quod sunt passa XLIIII versus boreas, ubi posuimus petras plures pro signo, et a signo dictarum petrarum eundo recto tramite ad alium signum de petra in petra usque ad rubum quod est ante ficarium, remanendo rubum in parte austri et ambo de ante ficario, eundo de longo in longo recto tramite usque ad perarium qui vocatur grideobatum et de inde recto tramite usque ad flumen dictum; et aque et fontane et vie, que sunt in casale Calo supradicto, sunt comunales tam pro Sokino, quam pro Calo pro eorum utilitatibus, et predicta pars venit per texeras Stephano Calbo, ut superius dictum est.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
122-123
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
182-183
number
319, 320
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Τόποι (5)