Dorsoduro 0385
IDENTITY
Year
1315
Month
Απρίλιος
Day
5
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Marino Badoer παραχωρεί στον Nigro da Novarra και τον Giacomo Abramo, γιους της Giovanna [συζύγου του Ubertino da Novarra] μια σερβενταρία, η οποία ανήκε στον Ubertino da Novarra και είχε περιέλθει στην Giovanna μετά το θάνατο του συζύγου της με την έγκριση του τότε δούκα Marco Dandolo.
Text
Nos Marinus Baduario miles ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Nigro de Novaria et Iacobo Habramo filiis predicte Iohanne supradictam serventariam olim suprascripti Vertini de Novaria, silicet utrique eorum medietatem cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis. Quam serventariam predicta Iohanna, cui olim per dominum Marcum Dandulo tunc ducam Crete et eius iudices data fuit ipsa serventaria, pro solucione sui iudicatus, sicut constitit nobis per tenorem ipsius iudicatus, eisdem filiis suis dedit et transactavit. Quam quidem serventariam dicti Niger et Iacobus tenentur defendere et varnire. Et iuraverunt fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris et cetera capitula concessionis. Actum anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCCXV, mense aprilis, die V intrante, indicione XIIIa. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato predicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
146α
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
214-215
number
385
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Τόποι (0)