Dorsoduro 0393 0401
IDENTITY
Year
1276
Month
Μάρτιος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση||Υποθήκη
CONTENT
Summary
Ο σύμβουλος Κρήτης Giovanni Pollani παραχωρεί στον Giovanni Fradello μια καβαλαρία, την οποία είχε αγοράσει από τον Marco Malfatto. Σημειώνεται ότι η δεύτερη καβαλαρία του Malfatto παραμένει υποθηκευμένη για 350 υπ. στο όνομα των παιδιών του από την μακαρίτισσα σύζυγό του Giacomina, και για 450 υπ. στο όνομα της νυν συζύγου του Marchesina. Οριοθετείται η βουργεζία της καβαλαρίας στον Χάνδακα. Καταχωρίζονται τα ονόματα των επόμενων ιδιοκτητών της βουργεζίας.
Text
Nos Iohannes Pollani consiliarius cretensis, rector Candide cum nostris successoribus damus et concedimus Iohanni Fradello civi Crete et eius heredibus miliciam antedictam de Cisterne, que fuit Marci Malfatto, quam idem Marcus ei dedit et vendidit, cum suis habenciis et pertinenciis omnibus ac villanis. Predictus vero Iohannes Fradello tenetur eamdem miliciam defendere personaliter. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci secundum tenorem concessionis militum, varnicionem, capitulare obediencie et cetera capitula, prout consuetudo curie cretensis requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Sciendum tamen quod altera milicia de Suorri ipsius Marci Malfatto remanet amodo obligata pro iperperis CCCL heredibus eius, quos ipse genuit de Iacobina uxore sua defuncta, racione testamenti dicte Iacobine matris eorumdem heredium. Et in alia parte similiter pro iperperis CCCCL, que ipse Marcus recepit a Marchesina uxore sua vivente. Ita tamen quod iamdicta milicia de Suorri non possit vendi nec alienari nec obligari alicui nisi salvis iperperis supradictis. Actum anno MCCLXXVI, mense marcii, die VIIII intrante, indicione IIIIa. Iohannes Fradello habet domum et terram in civitate pro milicia de Çisterne predicta, quam Marcus Malfatto ei vendidit ex convencione habita inter eos secundum designacionem infra notatam, consenciente domino Iohanne Pollani rectore Candide; que quidem domus et terra sic confiniat, versus orientem super viam publicam, ubi habet per latitudinem passus duodecim et pedem unum et medium, versus occidentem passus undecim et pedes duos et confiniat in milicia quondam Andree Minio, versus austrum firmat in quodam calli, qui discurit istam domum et terram, et domum et terram milicie Marci Thealdo, ubi habet per longitudinem passus ***, versus boream firmat in domibus milicie Leonardi Quirino partim et partim firmat in quodam muro domorum dicti Marci Malfatto, que sibi remanent pro milicia predicta de Suori, qui murus habet in ista facie passus tres minus pede medio, sicut extenditur a porta que respicit versus levantem, et in capite de istis tribus passibus minus medio pede est quedam requina, que ferit in latere curie rotunde Sancte Lucie ecclesie versus orientem, scilicet curia ipsa remanet versus austrum, si vero dictus Marcus Malfatto ius aliquod habuit in dicta ecclesia inde se foris fecit. Domus et terra suprascripte sunt Amadei de Carassalibus, secundum quod scriptum est in catastico ubi scribuntur burguesie. Hec domus et terra est Petri Georgio.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
150-151, 153
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
218-219, 222
number
393, 401
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (10)
Institutions (0)
Τόποι (3)