Dorsoduro 0406
IDENTITY
Year
1233
Month
-
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Καταχώριση φέουδου
CONTENT
Summary
O Vitale Abramo minor καταχωρίζει μια καβαλαρία, η οποία παλαιότερα ανήκε στον Pangrazio Falier. Καταχωρίζεται η γη και η βουργεζία που περιλαμβάνει η καβαλαρία. Οριοθετείται η γη και κατανέμονται οι βιλάνοι της ίδιας καβαλαρίας μεταξύ του Agapito Franco και του Daniele Vassalo. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Bartolomeo Gradenigo. Επόμενοι ιδιοκτήτες: Vitale Abramo maior, Nicola Abramo, Marco Abramo.
Text
Marcus Abramo Nicolaus Habramo Vitalis Habramo maior Vitalis Habramo minor Kavalaria I, que quondam fuit Pancrati Falero, varnivit per socium secundum ordinem superius stabilitum. Possessiones cuius milicie iste sunt, que sunt inferius; habuit istam consenciente domino B. Gradonico ducha Crete et eius consilio per virtutem litterarum domini ducis Veneciarum, MCCXXXIII, indicione VI. Hec divisio facta de possessionibus inter Agapitum Franco et Danielem Vassalo et eciam de villanis; quam divisionem fecerunt per texeras fidantes quod per fraudem non fecerunt. Hec est pars Agapiti Franco. De casale nomine Çucara pars versus levante et sic se dividit cum suis signoris. Commença dalo farangi et venit et ferit ad Soierum et de inde ad capud de area et postea partit se per intus sochorum et de inde ferit ad capud strate Sancti Iohannis et pars de ponente confiniando sicut de super. De casale Çucara est de Daniele Vassalo tamen de vineis que sunt in parte Danielis Vassalo. Habeo medietatem de ipsis vineis versus ponentem, secundum quod divisum fuit inter me et illum. Et ipse Daniel Vassalus in parte dicta mei casalis de Çucara de vineis habet ipse Daniel medietatem versus levantem, secundum quod divisum fuit et partita inter me et illum; de çardinis tribus que sunt in mea parte Daniel Vassalo habet I çardinum qui dicitur Ruva; et medietatem de aulivariis habet similiter Daniel per medium. Habeo similiter domum et domos cum terra in civitate versus levante passa ***, versus ponentem super viam que vadit ad fonticum et sunt passa ***, versus austrum passa *** super viam que est inter me et miliciam quondam Simeonis Acotanto, versus boream est una via comunalis inter me et Danielem Vassalo et sunt passus ***. Medietas istius domus et terre est Lamperti Aroldo sicut infra legitur. Reliqua medietas istius domus et terre est Petri Ieremia sicut infra legitur. Villani qui venerunt supradicto Agapito Franco. Costantinus Armiroracho cum suis filiis. Kiriacho bordonarius cum suis filiis.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
156-157
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
226-227
number
406
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (13)
Institutions (0)
Τόποι (4)