Dorsoduro 0479
IDENTITY
Year
1234
Month
Μάιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Καταχώριση φέουδου
CONTENT
Summary
O Leonardo Abramo καταχωρίζει μια καβαλαρία, η οποία ανήκε παλαιότερα στον ίδιο και στα αδέλφια του. Οι τέσσερις σερβενταρίες της καβαλαρίας βρίσκονται στο Μιραμπέλο και οι δύο στο Μονοφάτσι (Bonifacio). Καταχωρίζονται η γη, η βουργεζία και οι βιλάνοι της καβαλαρίας. Εγκρίνει ο σύμβουλος Κρήτης Giovanni Ardizone. Επόμενος ιδιοκτήτης της καβαλαρίας: Marco Abramo.
Text
Marcus Abramo Leonardus Abramo. kavalaria I de qua serventarie IIIIor sunt in partibus Mirabelli et due serventarie in partibus Bonifacii, que quondam fuit ipsius et suorum fratrum. Defendit personaliter cum ordine stabilito et iuravit omnia pro ea, consenciente domino Iohanne Ardiçone cum suo consilio, mense madii, MCCXXXIIII, indicione VIIa. Possessiones cuius sunt iste. Pro serventariis Mirabelli suprascriptis de casale nomine Forni habeo terciam partem de terra et de vineis terciam partem, hoc est sextam partem que primo erat mea, et aliam sextam partem que quondam erat fratris mei Bartholomei, que sunt pecie IIII de vineis, et hec est confiniacio de dicta parte que primo erat Leonardi Abramo. A caput unius pantani feret usque ad Sanctum Nicolaum, sicut vadit l’avlaki, et de Sancto Nicolao vadit feriendo alo +caria+ versus levante et descendit usque ad viam de Stinalonde et vadit inde usque ad flumanam que descendit +imiromomaro+ del’Anogorea et a parte de Stinalonde confiniat cum Iohanne Barbadico. Item a dicto pantano feriendo in via delo Simerso et vadit usque ad unum capud unius montagne, que confiniat cum le Duree. Item in mea parte et parte quondam fratris mei Bartholomei, que nunc est mea, habeo ego Leonardus VI partem de salinis de Stinalonde. Saline Item habeo terciam partem de terra de casale nomine de lo Vrisi et de Platanea et de molendino de Platanea terciam partem et in plano de le Careis unam peciam de vinea. Item casale nomine Cluree cum omnibus suis pertinenciis. Possessiones serventariarum II de Bonifacii. De casale Agiosmati et de casale nomine Cristo habeo medietatem et in casale de Pirgo habeo medietatem de uno çardino. Pro ecclesiis de casale nomine Climi habeo sextam partem. In casale de Striona quantum de vineis habeo terciam partem. Hec est domus cum terra pro serventariis II de parte Bonifacii, domus nova in qua moratur Leonardus ipse, versus levantem super viam, versus ponentem cum muro civitatis, versus boream cum terra vacua comunis, versus austrum cum terra vacua que est de Iohanne de Clugia. Item domus in qua moratur F. Abram cum aliis domibus que confiniant versus austrum cum M. de Molino et cum muro civitatis, in levante cum I. de Clugia, in boream de longo super viam comunis que discurit per portam muri civitatis. Villani pro predicta tota kavalaria. Michali Rapti Coliano. Ni *** Caçoprino. Georgii Piro. Iorçi Rodio. Iohannes Derioti. Iohannes Lago. Megalona. Ierano et Niketa fratres, isti fuerunt filii de Condo Michali qui mortuus est. Leo nepos Coçomiti. Habeo terciam partem de Iorçi gener Alefandi de particione de retro que michi venit cum sociis meis. Insuper habeo medietatem de illo pro Blasio Quirino et dedi iperpera VII÷ dicto Blasio Quirino, consenciente domino P. Quirino duca Crete et eius consilio.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
180-181
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
266-267
number
479
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (25)
Institutions (0)
Τόποι (18)