Dorsoduro 0606
IDENTITY
Year
1296
Month
Μάιος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Andrea Dandolo παραχωρεί στον Giovanni Gorio του ποτέ Tommaso δύο σερβενταρίες από την καβαλαρία Κερατέα με τη συναίνεση του παππού του, Giacomo Gorio. O Giovanni θα εκτελεί τη varnitio με αντικαταστάτη μέχρι την ενηλικίωσή του. Οι δύο σερβενταρίες υποθηκεύονται για 200 υπέρπυρα έναντι της προίκας της Elena Gorio συζύγου Tommaso και μητέρας του Giovanni. Καταχωρίζονται η γη, η βουργεζία και οι βιλάνοι των δύο σερβενταριών.
Text
Nos Andreas Dandulo ducha Crete clare memorie domini Io. Danduli, incliti Veneciarum ducis, filius cum nostro consilio damus et concedimus Iohanni Goro filio quondam Thome Goro et eius heredibus, de voluntate et consensu Iacobi Gorio avi sui sergentarias duas de kavalaria suprascripta Karathea cum habenciis et pertinenciis suis omnibus ac villanis. Ipse vero Io. Gorio tenetur eas servire per socium, donec pervenerit ad etatem; insuper tenetur de fidelitate domino nostro duca et cetera capitula. Sciendum est quod suprascripte due serventarie obligate sunt Helene matris suprascripti Iohannis pro iperperis CC, que fuerunt de sua repromissa. Actum MCCLXXXXVI, mense madii, die XII exeunte, indicione VIIIIa. Possessiones suprascriptarum duarum serventariarum secundum divisionem et congruam extimationem, factam inter suprascriptum Iacobum Gorio et Iohannem Gorio predictum nepotem suum sunt iste. Casale nomine Coridaki, paria boum VIII cum suis pertinenciis. Domus in civitate. Camera una in sollario cum duabus domibus, que sunt infra. Isti sunt villani. Georgius Condoraco cum suis heredibus. Michael Ternevri. Costa Maçiçiri cum suis heredibus et fratri eius naturali, filius Nicsiotise.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
217β
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
332
number
606
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (10)
Institutions (0)
Τόποι (2)