Dorsoduro 0681
IDENTITY
Year
1269
Month
Ιανουάριος
Day
3
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Andrea Zeno παραχωρεί στον Vitale Abramo τον νεότερο μια καβαλαρία, την οποία είχε αγοράσει από την Tommasina, Maria και Margarita, κόρες του μακαρίτη Raffaele Barberio.
Text
Consenciente domino Andrea Geno duca Crete et eius consilio Thomasina, Maria et Margarita filie quondam Raphaelis Barbero per virtutem et potestatem unius furnicionis carte testate et roborate, facte anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCLXVIIIo, mense decembris, die XIIIIo intrante, indicione XIIa, Candide, insule Crete, per quam inter cetera iudices habito diligenti consilio per legem et iudicium suprascriptas Thomasinam, Mariam et Margaritam filias dicti Raphaelis Barbero fecerunt furnitrices testamenti suprascripti Raphaelis Barbero patris sui defuncti, sicut in sui testamenti carta ipsius patris sui defuncti plenius continetur, videlicet de omni eo quod perfurnita non fuerat secundum usum dederunt et vendiderunt sive transactaverunt Vitali Abramo minori cavalariam unam, que quondam fuit Raphaelis Barbero defuncti patris sui, cuius milicie sergentarie quatuor sunt de sexterio Doxiduro, quarum una fuit Menigi Istriano, altera Tervisii de Orlando, tercia Gerardi de Pontremolo, quarta Pauli Violato, relique due sunt de sexterio Sanctorum Apostolorum, una quarum fuit Iohannis filii quondam Almerici Longo, altera Martini de insula Ystriano de Camaris cum omnibus habenciis et pertinenciis et villanis. Actum anno Domini MCCLXVIII, mense ianuarii, die IIIo intrante, indicione XIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
245
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
367-368
number
681
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
δημόσιο έγγραφο/public document
Category
Δημοσίευση διαθήκης
Date
1268-12-14
Issued by
-
RELATIONS
Persons (13)
Institutions (0)
Τόποι (3)