Dorsoduro 0709 0712
IDENTITY
Year
1234
Month
-
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Καταχώριση φέουδου
CONTENT
Summary
Καταχωρίζεται μια καβαλαρία στο όνομα του Filippo Caravello στην περιοχή του Μιραμπέλου με την έγκριση του συμβούλου Κρήτης Giovanni Ardizone. Επόμενοι ιδιοκτήτες: Marino Caravello, Placenzia χήρα του Pietro Caravello. Καταχωρίζονται: η γη στα χωριά Χουμεριάκο, Καμάρες, Βεργόπουλο, Πλατυπόδι, Λακώνια, Pararanili, Medali, Caloda, το ένα τέταρτο των αλυκών της Σπιναλόγκας, καθώς και οι βιλάνοι της καβαλαρίας. Μεταγενέστερη καταχώριση αναφέρει ότι προσδιορίστηκαν τα όρια ανάμεσα στις ιδιοκτησίες του Giacomo και του Marino Caravello στα χωριά Χουμεριάκο και Λίμνες.
Text
De hac milicia habet Marinus Caravello medietatem sicut infra continetur. Placencia relicta Petri Caravello. Phylippus Caravello kavalaria I, que quondam fuit eiusdem Philippi Caravello, consenciente domino Iohanne Ardiçone rectore Crete cum suo consilio ex mandato domini ducis Venecie domini I. Teupulo, MCCXXXIIII, indicione VIIa, defendit personaliter cum ordine supradicto. Possessiones cuius iste sunt. Pro kavallaria de Mirabello casale nomine Comeriachi tota terra cum suis habenciis et pertinenciis preter tantum de vineis quod pertinet Marco Caravello. Casale nomine Camare cum suis habenciis et pertinenciis. Medietatem de casale nomine Vergopulo, et pro ista medietate habeo unam vineam silicet VIII partem de Plantapodi et parte de castello. Item medietatem de Laconia Picola cum suis habenciis et pertinenciis. Item habeo quartam partem de salinis Stinalonde et terram ad faciendum casas auctoritate de sale. Item casale nomine Pararanili cum suis habenciis et pertinenciis. In casale nomine Medali cum suis habenciis et pertienciis. Et habeo terram nomine Lasenia et alium casale nomine Caloda cum suis habenciis et pertinenciis et terra firmat usque ad particionem de Lasythi. Villani pro kavallaria de Mirabello pro prima parte. Leo Kisarokinigo. Ianni Calithiothi. Ianni Matheo. Gorgii Cormato. Costantino Caçara, Stephano Caliça pro bordonario. Muscato quod fecit Angelus Pino et Bitinus de Verona, et Pardus et Manuel frater eius et lo Vorakara et Sergi et Girsili pater eius dedere mihi, debet ire tamen cum filio iste Girsili, potest venire caloier sine contradictione sui domini. Gorçi Sigodino habeo quod cambiavi cum G. Singolo pro Constantino Dravatino, quem dedi illi, consenciente domino P. Quirino duca Crete et eius consilio, et habeo istum pro kavalaria de Mirabello. Divisio quam facit Iacobus Caravellus cum M. Caravello inter Comeriachi et Limene vadit flumen usque ad mare sine VIII peciis de vinea et sine media de Laconia, que pertinet Marino Caravello.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
256, 257
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
382, 383
number
709, 712
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (23)
Institutions (0)
Places (13)