Dorsoduro 0855
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1240
Μήνας
Μάιος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Giovanni da Canal παραχωρεί στον Nicola Dono μια καβαλαρία στο χωριό Ίστρονας, η οποία ανήκε αρχικά στον Giordano Signolo, στη συνέχεια στον Giacomo da Vicenza και στη συνέχεια στο δημόσιο. Οι βιλάνοι της καβαλαρίας πρέπει να ανέρχονται στους 14, όπως ίσχυε αρχικά, και οι κενές θέσεις πρέπει να καλύπτονται.
Κείμενο
Nos quidem Iohannes de Canale de mandato domini ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio manifestum facimus per virtutem quam habemus a domino nostro duci Veneciarum, quia damus et concedimus tibi Nicolao Donno et tuis heredibus imperpetuum militiam unam de Istrena, que quondam fuit Iacobi de Vicencia et Iordani Signoli primitus et erat in nostro comuni Crete expedita, cum omnibus racionibus, possessionibus, villanis et terris de iure pertinentibus, secundum quod olim concessa fuit Iacobo de Vicençia nominato. Quam miliciam personaliter defendere debes et illam tenere varnitam cum varnicionibus equorum, scutiferorum et arma ferra, sicut continetur in concessionem. Quam miliciam habere debeas tu et tui heredes secundum formam predicte concessionis. Iurasti concessionem, varnicionem, obedienciam secundum tenorem, sicut in capitulare continetur, similiter manifestacionem et omnes alias capitularias, quas alii milites partem habentes iuraverunt et tenentur. Preterea si de villanis istius milicie sunt mortui et non habent filios a die quo tibi fuit concessa ex inde, debeas habere restaurum de agraffis secundum usum, et insuper si de villanis sunt dati aut francati, sicut dictum est, debeas habere agraffos et villanos, ita quod computatis paricis secundum formam superius prelibatam habere debeas inter omnes villanos quatuordecim, sicut dicto Iacobo de Vicençia vidimus fore concessam miliciam predictam. Que omnia per nos et nostros successores tibi et tuis heredibus semper firma et rata habere volumus. Data de mense madii, indicione XIIIa, MCCXL, per manum Proquardini ducatus Crete cancellarii de nostro precepto in palacio ducatus Crete.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
309
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
456
αριθμός
855
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (5)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)