Dorsoduro 0882
IDENTITY
Year
1310
Month
Απρίλιος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Ανταλλαγή
CONTENT
Summary
O Francesco Gradenigo έδωσε στους Pietro da Vigonza και Giovanni Goro γη στην περιοχή των χωριών Platoca και Παράθαμνα της καβαλαρίας στο Βελούλι και έλαβε γη στην περιοχή των χωριών Στάση, Δαμάντρι και Γιψέα της καβαλαρίας στο Τεφέλι. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Nicola Sanudo.
Text
Franciscus Gradonico fecit talem concambium cum Petro de Vigoncia et Iohanne Goro, videlicet quod dictus Franciscus Gradonico dedit predictis Petro de Vigoncia et Iohanni Goro totam suam terram cum vineis de loco qui dicitur Plataca et medietatem Parachamnee, sicut scripta sunt sue milicie de Velluli, cum iuribus suis. Predicti vero Petrus de Vigoncia et Iohannes Goro dederunt predicto Francisco Gradonico atque concesserunt totam suam terram cum molendino, çardino et omnibus eius habenciis et pertinenciis atque iuribus, quam ipsi habent in locis qui dicuntur Stasi, Damatri et Gipsea eis pertinentibus iure predicte sue milicie de Tuthelli. Debet autem prefata terra predicti Francisci esse istius milicie et prefata terra istius milicie predictorum Petri et Iohannis esse de prenominata milicia de Velluli ipsius Francisci. Iuraverunt predicti Petrus et Iohannes pro parte sua hoc concambium non fecisse per fraudem et Iohannes Gradonico filius quondam predicti Francisci non tenere hoc fraudem. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani et notarius predictum concambium de mandato magnifici domini Nicolai Sanuto duche Crete suique consilii scripsi, currente anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCCX, mense aprilis, die VI exeunte, indicione VIIIa, Candide, insule Crete.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
320
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
474
number
882
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Τόποι (7)