Scardon 236
IDENTITY
Year
1271
Month
Απρίλιος
Day
14
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Συμφωνία||Ανάληψη/Καθορισμός varnitio
CONTENT
Summary
Ο Marco Bernardo δεσμεύεται έναντι του αδελφού του, Giovanni Bernardo, να τηρήσει τα συμφωνημένα σχετικά με τη διαχείριση και εκμετάλλευση μιας serventaria που είχαν αγοράσει από τα ανίψια τους, γιους του μακαρίτη αδελφού τους, Giorgio.
Text
Die XIIII intrante. Manifestum facio ego Marcus Bernardo de Lassiti, habitator in Candida, cum meis heredibus tibi Iohanni Bernardo de Lassiti, habitatori in eadem Candida, dilecto fratri meo et tuis heredibus quod de illa serventaria de Matua que fuit quondam Georgii Bernardo fratris nostri defuncti quam dimisit filiis suis naturalibus de milicia sua de Matua, quam tecum emi a dictis suis filiis naturalibus, cum suis habenciis et pertinenciis intus et foris, que scripta est solummodo super me in calastico communis Crete, quod de ipsa serventaria habes medietatem et ego alteram medietatem habeo, tamen ipsam serventariam guarnire et servire debeo tam in guerra quam in pace meis omnibus expensis de omnibus que fuerunt necessariis salvo quod tempore guerre si accident te in exercitu ire tibi expensas facias secundum racionem, computatis aliis tuis serventariis cum ista et in hoc expendio omni anno tamen dare debes tam in guerra quam in pace yperperum I, pena inde est yperporum C, eadem cartula in sua firmitate manente. Tamen de toto introitu huius serventarie habere debes medietatem et ego alteram, silicet, est sciendum quod terram de foris huius serventarie cum tua voluntate affictate Nicolao Avolnare ad terminum XXVIIII annorum de affictu ipsius medietatem recepisti et ego alteram. Testes Iohannes Superancius et Nicolaus Radicanale clericus. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
11r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
89
number
236
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (2)