Dorsoduro 0928
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1291
Μήνας
Απρίλιος
Ημέρα
10
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Καταχώριση βιλάνου
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
O Marco Venier λεγόμενος Grata του Marino καταχωρίζει στις δύο σερβενταρίες του μια θέση βιλάνου άγραφου έναντι της απελευθέρωσης του βιλάνου Γεώργιου Δουριώτη του Νικόλαου. Εγκρίνει ο σύμβουλος Κρήτης Vitale Michiel. Τη θέση αυτή βιλάνου άγραφου την είχε αγοράσει ο πατέρας του, Marino Venier, το 1260 από τον Acelmo de Spinelo με την έγκριση του δούκα Κρήτης Giacomo Delfino.
Κείμενο
Marcus Venerio dictus Grata, filius Marini Venerio pro restauro Georgii filii Nicole Durioti villani suprascriptarum duarum sergentariarum, qui factus est liber, ut in carta inde facta continetur, dedit et asignavit cartam unam agraffi hunc tenorem habentem. Nos Iacobus Delfino ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis tam Latinis quam Grecis has litteras inspecturis. Quia concedimus et licenciam damus Marino Venerio vel eius nuncio tollendi villanum unum agraffum undecumque poterit per totam insulam, qui villanus debet esse suus proprius et ad sua servicia permanere et eum possit vendere, donare et alienare et de eo facere suam voluntatem tamquam de suo proprio homine, ipsum autem villanum agraffum, qui datus erat Acellmo de Spinello pro servicio et bonis operibus qui fecit comuni Crete, dictus Acellmus de Spinello dedit et vendidit atque transactavit, nobis consencientibus, predicto Marino Venerio, eodem meo, sicut ipsum habebat et habitum presentabit nobis vel successoribus nostris ad scribendum sibi in catastico nostri comunis. Quare precipiendo mandamus, ut nullus contradicat, sed potius det sibi auxilium et favorem. Data Candide in nostro ducali palacio per manum presbiteri Dominici Sancti cancellarii et notarii, MCCLX, mense iulii, die IIII intrante, indicione IIIa. Villanus agraffus, qui per istam cartam presentabitur debet esse de numero villanorum suprascriptarum duarum serventariarum pro restauro suprascripti villani francati. Actum consenciente domino Vitali Michaeli consiliario Crete et rectore Candide. Anno MCCLXXXXI, mense aprilis, die X intrante, indicione IIIIa.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
331
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
491-492
αριθμός
928
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
δημόσιο έγγραφο/public document
Θέμα
-
Ημερομηνία
1260-07-04
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (9)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)