Dorsoduro 0943
IDENTITY
Year
1255
Month
Απρίλιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Angelo Morosini παραχωρεί στον Giacomo Zuliano μια καβαλαρία, η οποία ανήκε παλαιότερα στον Pietro Tonisto και είχε περιέλθει στο δημόσιο. Την καβαλαρία αυτή μαζί με πέντε σερβενταρίες που του έχουν παραχωρηθεί στο σεξτέριο του Αγίου Παύλου δεν επιτρέπεται να τις πουλήσει για πέντε χρόνια.
Text
Nos Angelus Mauroceno duca cretensis et comes Arbensis cum nostro consilio et successoribus nostris manifestum facimus, quia damus et concedimus Iacobo Iuliano et eius heredibus miliciam antedictam de hoc sexterio, que olim fuit Petri Tonisto et nunc erat in nostro comuni, cum omnibus suis habenciis et pertinenciis ac villanis. Quam miliciam ipse tenetur defendere per socium. Iuravit itaque concessionem, varnicionem, manifestacionem, obedienciam et cetera capitula iuxta consuetudinem aliorum militum Crete. Dictam vero miliciam pariter cum sergentariis quinque de sexterio Sancti Pauli, cum sibi concesserimus pro precio iperperorum DC, facientes inde sibi gratiam specialem, volumus quod non possit illas vendere vel alienare modo aliquo usque ad annos quinque, de inde licitum sit ei inde facere voluntatem suam iuxta tenorem concessionis militum Crete. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Data per manum Blasii Baronci primicerii Sancti Marci Crete, nostre curie cancellarii. Anno Domini MCCLV, die primo aprilis, indicione XIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
337-338
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
500
number
943
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (1)