Dorsoduro 1088
IDENTITY
Year
1310
Month
Οκτώβριος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Οριοθέτηση
CONTENT
Summary
Μετά από αίτηση του Giovanni Vido καταχωρίζονται τα όρια της βουργεζίας στον Χάνδακα, η οποία ανήκει στη σερβενταρία του στο χωριό Δαμάνια, μετά την κατανομή μεταξύ του ίδιου και των συνεταίρων του της βουργεζίας που κατείχαν από κοινού. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Nicola Sanudo.
Text
Nos Nicolaus Sanuto ducha Crete cum nostro consilio notum facimus cunctis presentem paginam inspecturis, quod accedens coram nostra presencia Iohannes Vido nobis humiliter supplicavit, quatenus partem sibi contingentem de terra de civitate pro quadam sua serventaria de Dhamania, secundum divisionem factam inter ipsum et socios, qui habent partem de ipsa terra, ad quam divisionem fiendam. Iverant nobiles viri camarario Crete ei scribi facere dignaremur, sicut sua pars continetur in quadam cedula, scripta manu Benedicti Saxo notarii, qui tunc exercebat officium catasticorum. Nos autem ipsius peticio audita, habentes per virum nobilem Philippum Viadro camerarium Crete, quod ipse fuit ad faciendum divisionem predictam, quod eciam pars cuiuslibet de ipsa terra scripta fuit per manum Benedicti predicti, habentes insuper per predictum Benedictum quod ita erat, sicut in ipsa cedula continetur, ipsam peticionem duximus admittendam et partem dicti Iohannis de ipsa terra scribi fecimus, secundum quod in predicta cedula vidimus contineri, sicut infra continetur. Pecia una terre, que firmat versus levante super callem, ubi habet passus quatuor et pedes quatuor et dimidium, versus ponentem firmat in possessione de ca Fuscari, ubi habet passus quinque et pedes duos, a latere versus boream firmat in burgessiam quondam Marci Gradonico, ubi habet passus septem et dimidium, versus austrum firmat in Petrum Vitalem, ubi habet passus VII÷. Actum anno MCCCX, mense octubris, die XII exeunte, indicione nona. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani, notarius de mandato predicti domini duche et sui consilii scripsi predicta.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
382-382α
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
564-565
number
1088
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (1)