Dorsoduro 1219
IDENTITY
Year
1282
Month
Ιούλιος
Day
17
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Απόφαση/Επιστολή δούκα
CONTENT
Summary
Μετά από διαφωνία μεταξύ του Nicola επισκόπου Ιεράπετρας και του Giovanni Dono για τα όρια των ιδιοκτησιών τους στην περιοχή του χωριού Μάλες, ο δούκας Κρήτης Giacomo Dandolo αποφάσισε ότι ισχύουν τα όρια που έχουν ήδη καταχωριστεί στο Κατάστιχο.
Text
Cum questio verteretur coram nobis Iacobo Dondulo ducha Crete et suo consilio inter venerabilem patrem dominum Nicolaum episcopum Gerapetrensem ex parte una et nobilem virum Iohannem Donno ex altera, videlicet quod dictus dominus episcopus dicebat quod suprascripta divisio que facta est inter episcopatum gerapetrensem et miliciam de Male non tenebat pro eo quod partitores fecerunt contra suum sacramentum, quia diviserant terram alias divisam, quod facere non potuerunt predicto Io. Donno contrarium dicente. Nos ducha cum nostro consilio auditis hiis et aliis, que partes super hoc dicere voluerunt, sentencialiter diximus, quod dicta divisio rata et firma debeat permanere, confirmantes eam per omnia sicut scripta est. Actum anno Domini MCCLXXXII, mense iulii, die XV exeunte, indicione Xa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
459
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
637
number
1219
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (1)