Marcello 034
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1279
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
13
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Leonardo Gradenigo νοικιάζει στον Pietro Querini το μισό δύο χωριών μιας καβαλαρίας του.
Κείμενο
Die XII exeunte. Manifestum facio ego Leonardus Gradonico, habitator in Candida, quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Petro Quirino, filio quondam Thome Quirini, habitatori in Candida, et tuis heredibus medietatem duorum meorum casalium, unus quorum vocatur Sancti Apostolli et alius vocatur Sophoro, que de iure et pertinenciis unius mee millicie nomine Apossamo, preter perarium quem plantavit Vaxilli Marco, a modo usque ad quatuor annos complectos proxime venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, laborandi, affictandi et fictum inde recipiendi, nemine tibi contradicente. Pro affictu itaque anni presentis debes per te vel per tuum missum dare et deliberare michi vel meo misso tempore messionis super area de duobus mensuris super dictis casalibus seminatos tres. In reliquis vero tribus annis michi dare debes omni anno tempore messionis mensuras boni furmenti cretensis CCC et mensuras boni ordei cretensis C, ita tamen quod medietatem tocius furmenti et ordei conduci facias ad domum meam tuis omnibus expensis, reliquam vero medietatem faciam tolli inde meis propriis expensis. Sciendum tamen est quod tu suprascriptus Petrus Quirino teneris et debes omnes tuos villanos, qui nunc tempore guere erant in Lassyto et venerunt de Lassyto ad dicta casalia, facere habitare et ibi laborare. Set si interim vera publica, quod abscit, infra suprascriptum terminum supervenerit, ita quod casalia et loca vicinia non possent habitari nec colli, de suprascripto affictu non tenearis, donec vera durabit. Complecto itaque termino suprascripto et cetera. Rogatus complere et dare. Testes Andreas Cornario et Thomas Traversario.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Notai di Candia, b. 141
φύλλο
5r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
σελίδα
17-18
αριθμός
34
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (6)
Θεσμοί (0)
Τόποι (4)