Marcello 172
IDENTITY
Year
1280
Month
Αύγουστος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Ναύλωση
CONTENT
Summary
Ο Filippo Bon ναυλώνει το χώρο μιας taretta που ονομάζεται San Marco στους Raffaele Natale, Paolo da Porto και Pietro Capello για τη μεταφορά 150 milliaria τυρί από τον Χάνδακα στην Άκρα.
Text
Die nono intrante. Manifestum facio ego Phylipus Bon de confinio Sancti Symeonis Prophete de Veneciis quia in Dei et Christi nomine nauliço vobis Raphaelo Natali, Paulo de Porto et Petro Cappello habitatoribus in Candida et vestris heredibus unam meam taretam vocatam Sanctus Marcus de hinc videlicet in Accon. Super quam ponere et habere debetis milliaria CL firma et de respectu L, ex quibus tu suprascriptus Raphael habere et ponere debes milliaria LX et viginti de respectu, tu Thomas habere debes milliaria LX firma et XX de respectu, tu vero Petrus habere debes milliaria XXV firma, de respectu X. Reliqua vero milliaria V que deficiunt dabitis vel cui vobis videritis danda. Sciendum quoque est quod pro nabulo dictorum milliariorum CL firmarum michi dare et solvere debetis pro unoquoque milliario hic in Candida denarios grossos quatuordecim. Preterea partire debeo et teneor de portu Candide ad medium mensem setembris usque ad diem octavam exeuntem predicti mensis setembris proxime venturi, quandocumque vobis bene placuerit. De suprascriptis vero milliariis L, quas habetis de respectu, michi scire facere tenemini die XV antequam collabimus, teneor et debeo vobis dare pro vestris locis totam bertescam et medietatem paradisi et facere schevi pro vestro caseo. Quam quidem meam taretam vobis dare debeo honeratam ad statutum et habere debeo per nauclerum Leonardum Bonum. Et si vero suprascripta milliaria L accipietis, michi solvere debetis hic in Candida per ratam et racionem aliarum suprascriptarum firmarum milliarum, quando michi dicetis de dicto respectu. Et hec sub pena yperperorum CCC, remanente suprascripta manifestacione in sua firmitate. Testes Marinus Pero et Phylipus, filius Girardini.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
17r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
62-63
number
172
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (0)