Pizolo 0025
IDENTITY
Year
1300
Month
Φεβρουάριος
Day
3
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Βεβαίωση
CONTENT
Summary
Ο Belengerio Remio, καταλανός από τη Βαρκελώνη, έλαβε στον Χάνδακα από τον επίσης καταλανό από την Βαρκελώνη Bonato Formero Minore 365 χρυσά bisantii και 18 καράτια, για να του τα παραδώσει στην Αλεξάνδρεια.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Belengierius Remio catellanus civis et habitator Barcellone quia cum meis heredibus a te Bonato Formero Minore catellano cive et habitatore eiusdem Barcellone et tuis heredibus in Ciprum tot denariorum a te, quod facta omni racione inter nos hic in Candida, qui ascendunt bisancios veteres auri recti ponderis alexandrini CCCLXV et caratos XVIII, quos tibi dare debeo in Alexandria francos, liberos ab dacio et doana Alexandrie. Pro quibus tuis bisanciis dedi et designavi tibi pro tuo signo et pigno casam I de coralis et sacos XXX plenos amigdalarum mondatarum. Quam casam coralium et predictos sacos amigdhalarum possis tecum portare in quaemque partem volueris vel mitere cum quocumque mercatore volueris et ea vendere vel cambiare possis tu vel ipse mercator cui ea recommendavieris possit vendere et cambiare sicut tibi vel sibi bonum videbitur. Et totum illud quod de ipsis coralis et amigdhalis habebis, illud debes computare in racione suprascriptorum tuorum bisanciorum. Et si aliquid inde tibi superaverit, illud reddes michi. Et si aliquid tibi defecerit ad solucionem suprascriptorum tuorum bisanciorum, illud tibi dare et solvere debeo cum michi petieris vel peti feceris. Tamen suprascripta mercimonia debent esse ad tuum periculum maris et gentium clarefactum. Item vero omnes expensas quas feceris tam comerclo et doana nauli quam in aliis expensis necessariis, tam in Creta quam alibi, omnes illas expensas debent esse super dicta mea mercimonia. Hec autem et cetera. Et de vendicione vel cambiacione suprascriptorum mercimoniorum debeo creddere soli et simpli tuo verbo vel illi mercatori cui ea dederis et recommendaveris sine sacramento. Testes Franciscus Çapani, Nicolaus de Misina et Hemanuel Maçamurdi. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
2r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
18-19
number
25
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)