Pizolo 0027
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
4
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Διακανονισμός
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Belengerio Remio, καταλανός από τη Βαρκελώνη, υπόσχεται να πληρώσει στον Bonato Formero Minore την αξία του ναύλου, ύψους 729 υπερπύρων, για τη μεταφορά σιταριού του από τον Χάνδακα στην Κύπρο, πριν από την αναχώρησή του από τον Χάνδακα. Παραχωρεί ενέχυρο.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Belençerius Remio, catellanus civis et habitator Barcelune tibi Bonato Formero Minori, catellano civi et habitatori suprascripte Barcellone et tuis heredibus, quod facta racione inter me et te de naullo quod michi dare et solvere debebas de meo frumento quod aportasti in Ciprum cum navi Belencieri Catulio, tibi venio ad dandum yperpera in Creta currentia DCCXXVIIII, pro quibus dedi et designavi tibi pro tuo signo et pigno casam I de coralis et sacos amicdalarum XXX mondalarum. Que vero suprascripta tua yperpera debeo tibi dare et solvere hic in Candida antequam de Candida recedam, salva in terra. Quod si non fecero, libertatem habeas predictam casam coralium et predictos sacos amicdalarum vendere hic in Candida sicut tibi bonum videbitur, vel ea tecum portare in quemcumque locum volueris, vel mittere cum quocumque mercatore volueris et ea venere et cambiare sicut tibi vel sibi bonum videbitur. Et totum illud quod inde recipies, debes computare in racione suprascriptorum tuorum yperperorum. Et si aliquid inde tibi superaverit, illud reddes michi et si aliquid inde tibi defecerit, debeo illud quod tibi defecerit ad solucionem suprascriptorum tuorum yperperorum dare et solvere cum michi petieris vel peti feceris. Omnes vero expensas quas feceris occasione dictorum mercimoniorum tam in Creta quam alibi in naulo, doana, comerclo, varea, vel alie expense necessarie debent esse supra dictas mercimonias. De quorum vendicione vel cabiatione debeo reddere soli et simplici tuo verbo vel soli et simplici verbo illius mercatoris cum quo ea misseris, sine sacramento. Tamen si dicta mercimonia portaveris extra insulam Crete vel misseris, debent esse ad tuum periculum maris et gentium clarefactum. Sub pena dupli et cetera. Testes suprascripti, Nicolaus de Misina et Matheus Alivrando, complere et dare, vicedominus Franciscus Paradiso. Complere et dare.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
1v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
19-20
αριθμός
27
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (5)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)