Pizolo 0056
IDENTITY
Year
1300
Month
Φεβρουάριος
Day
10
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Colleganza
CONTENT
Summary
O Leonardo από την Πίζα έλαβε από τον Giorgio da Gaifa 25 υπέρπυρα για να τα επενδύσει με τον καλύτερο δυνατό τρόπο, σε θαλάσσιο και χερσαίo εμπόριο μέσα στους επόμενους 6 μήνες.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Leonardus pissanus dictus Grata habitator Candide quia recepi a te Georgio de Gaifas habitatore Candide yperpera XXV, cum quibus et eorum prode negociari debeo per terram et per aquam sicut michi bonum videbitur amodo usque ad VI menses proximos, faciendo racionem infra dies XV, dando tibi tuum capitale cum tribus partibus tocius prode, retenta michi reliqua quarta parte ipsius prode. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo periculo clarefacto maris et gentium. Hec autem et cetera. Testes Franciscus Çapani et Iohannes Pagan. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
4r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
31-32
number
56
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)