Pizolo 0102
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
25
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Σύμβαση μαθητείας
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Michele da Vicenza παραδίδει ως μαθητευόμενο στον υποδηματοποιό Leonardo Bonomo τον ανιψιό του Nicola για τα επόμενα 6 χρόνια.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Michael de Vicença habitator Candide tibi Leonardo Bonhomo calegario habitatori Candide, quia in Christi nomine affirmo tecum Nicolaum filium Antonii de Vicencia fratris mei, nepotem meum, amodo videlicet in antea usque ad annos VI prius venturos. Tali quidem modo et ordine quod die noctuque stare et esse debeat tecum in domo et stacione tua ad laborandum de arte tua sicut sibi impossueris et omnibus aliis tuis serviciis, non recedendo a te neque a tuis serviciis tue artis usque ad complementum dicti termini, te invicto. Et si recesserit, liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie eum capere et ad tua servicia redducere et eum verborum et verberum districte corigere. Et tanto quanto a te vel tuis serviciis foras steterit te invicto, tanto post complementum dicti termini tibi in duplo servire teneatur. Tu vero debes eum docere artem tuam secundum tuum scire et posse et debes sibi dare victum et vestitum et calciamenta convenientia iuxta tuam possibilitatem usque ad complementum dicti termini, sub pena yperperorum V et in sua permaneat firmitate. Testes Franciscus Çapani, Nicolaus de Misina, Hemanuel et Deodatus Agapito. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
7r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
51-52
αριθμός
102
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (7)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)