Pizolo 0124
IDENTITY
Year
1300
Month
Φεβρουάριος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
O Andrea Corner νοικιάζει στον Giovanni Mudacio έκταση γης καλλιεργημένη με αμπέλι για τα επόμενα 29 χρόνια.
Text
Die ultimo. Manifestum facio ego Andreas Cornarius, filius condam domini Marci Cornario, habitator Candide, quia do, concedo atque afficto tibi Iohanni Mudacio, filio naturali Angeli Mudacio, habitatori in meo castro Paraschi et tuis heredibus, unam peciam terre de iure mee millicie de Paraschi, illam videlicet quam plantasti vineam, a kallendis mensis aprilis preteriti per undecimam indicionem nuper preterita in antea usque ad annos XXVIIII prius ventures, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, çerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare et eam lachiçare sicut necesse fuerit et eam in culmine et tenere et conservare. Tu vero habere et gaudere debes dictam vineam primos XV annos de predictis XXVIIII et in reliquis XIIII annis debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterium totam et integram quartam partem tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientem, aliis tribus partibus tibi retentis, sub pena dupli pro quolibet termino. Item debes michi dare pro affictu suprascripte terre omni anno, usque ad complementum suprascriptorum XXVIIII annorum, mensuras boni frumenti VI per totum quemlibet mensem augusti in dicto castro Paraschi, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes eam michi in culmine refutare sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus. Paradiso, Nicolaus de Misina et Marcus de Milano. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
8v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
60-61
number
124
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)