Pizolo 0131
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο||Σύμβαση
CONTENT
Summary
Ο Domenico Toscan έλαβε ως δάνειο από τον Angelo Vassalo 16 υπέρπυρα με προθεσμία εξόφλησης 3 χρόνια αρχής γενομένης από τον ερχόμενο Αύγουστο. Επιπλέον, υπόσχεται να μείνει με την γυναίκα του και την οικογενειά του στο χωριό Ελιά για τα επόμενα 5 χρόνια, δουλεύοντας και καλλιεργώντας γη με ένα βόδι και αναλαμβάνοντας την υποχρέωση να δίνει κάθε χρόνο 24 μουζούρια σιτάρι και 12 μουζούρια κριθάρι.
Text
Die primo. Manifestum facio Dominicus Toscan, habitator in casali Conave, quia recepi cum meis heredibus a te Angelo Vaxalo habitatore Candide yperpera .XVI., que michi prestetisti causa amoris. Que vero suprascripta tua yperpera debeo tibi dare et solvere a kallendis mensis augusti proxime venturi in antea usque ad annos .III. prius venturos silicet omni anno terciam partem ipsarum, salvam in terra, sub pena dupli pro quolibet termino. Insuper autem teneor stare et habitare cum uxore mea et familia in tuo casali nomine Helia, amodo usque ad kallendas mensis augusti proximi et inde in antea usque ad annos V prius venturos. Et teneor et debeo laborare et seminare super terram ipsius tui loci usque ad complementum dictorum .V. annorum, omni anno cum uno bove, incipiendo hoc anno facere meas calurgias. Pro cuius terçaria debeo tibi dare omni anno tempore mensionis mensuras boni frumenti cretensis XXIIII et ordei XII, conductas ad domum tuam hic in Candida meis expensis, salvas in terra. Et debeo tibi dare omni anno tua canischia et facere tibi tuas angarias sicut faciunt alii franci ipsius tui loci. Hec omnia sub pena dupli pro quolibet termino. Sub pena yperperorum X et in sua permaneat fìrmitate. Testes Nicolaus de Misina et Petrus Barbadico. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
9r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
65
number
131
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (2)