Pizolo 0143
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
3
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο Bartolomeo Bono παραχωρεί στην αδελφή Maria Albo, ηγουμένη της μονής Αγίας Αικατερίνης στον Χάνδακα, τα σπίτια του που βρίσκονται στον Χάνδακα και την έκταση γης που τα περιβάλλει, για τα επόμενα 29 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Οκτώβριο, και με δυνατότητα ανανέωσης για άλλα 29 χρόνια.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Bartholomeus Bono, filius condam Laurencii Bono, habitator Candide, cum meis heredibus vobis sorori Marie Albo priorise et toti conventui monialium Sancte Katerine de Candida et vestris successoribus, quia ob Dei reverencia et amorem ac pro meorum remissione pecaminium, considerans esse opus maxime pietatis egenis subvenire, cum meis heredibus do et concedo vobis et vestris successoribus illas meas domus positas hic in civitate Candide, in quibus nunc habitat Petrus de Belamor, cum tota sua terra vacua iuxta ipsas domus, que sunt de iure unius mee serventarie que fuit Iohannis Rapani et unius mee serventarie que fuit Thomasini Karavelo et medie mee serventarie que fuit Benevenute Cavrignago que serventarie sunt de la Catovadhia cum omnibus suis capitibus et lateribus tam super terram quam subtus terram, a kallendis mensis octubris proxime venturi in antea usque ad annos XXVIIII prius venturos et ad renovandum vobis cartam usque ad alios XXVIIII etiam prius venturos, cum omni plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et dictas domos destruendi et ipsa terra vacua et in terra dictarum domorum aliud laborerium construendi et hedificandi et omnes alias vestras utilitates in eis et ex eis faciendi pro bono vestri monasterii usque ad complementum dicti termini, nemine vobis contradicente. Insuper autem si poteritis graciam invenire tam a domino ducha Crete quam a quocumque alio quo dictam graciam invenire poteritis, quod suprascripte domus et terra possint vobis scribi pro vestris imperpetuum. Vollo quod scint vestre imperpetuum sine mea et alicuius contradicione et veniam coram dominio et faciam meum posse quod vobis scribantur. Sub pena yperperorum C et in sua permaneat fìrmitate. Debeo eam facere tantum plenam quantum fieri poterit, addendo et minuendo de conscilio sapientum in utilitate dicti monasterii. Testes Marinus Barbadico, Iohannes Belli, Nicolaus de Misina et Marcus de Milano. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
10r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
71-72
number
143
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (11)
Institutions (1)
Places (1)