Pizolo 0166
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
7
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Ο Paolo Longo έλαβε από την Vidota Zamatena 13 μουζούρια σιτάρι με προθεσμία εξόφλησης μέχρι τον προσεχή Αύγουστο σε χρήματα είτε μέχρι τον Ιούλιο σε αντίστοιχης αξίας σιτάρι.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Paulus Longo murarius, habitator Candide, quia recepi a te suprascripta Vidhota mensuras boni frumenti cretensis XIII, pro quo tibi dare debeo per totum mensem augusti proximum tot denarii quot erit valoris dictum tuum frumentum, sicut vendetur usque ad ipsum tempus. Ad tenendum te ad quam vendicionem volueris. Et pro ipsis denariis debeo tibi dare tantum de bono et neto frumento novo cretensi quantum ascendent dicta tua yperpera, sicut frumentum vendetur per totum mensem iulii proximum super areis, conductum ad domum tuam meis expensis, salvum in terra. Hec autem et cetera. Testes Franciscus Çapani et Nicolaus de Misina. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
11v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
81-82
number
166
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (0)