Pizolo 0210
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
12
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Colleganza
CONTENT
Summary
O Giorgio Curion αναλαμβάνει για τον επόμενο χρόνο να εμπορευτεί με τον καλύτερο δυνατό τρόπο τρόπο, σε ξηρά και θάλασσα και σε ολόκληρη την Τουρκία, 20 miliaria σαπούνι αξίας 600 υπερπύρων, το οποίο έλαβε από τον Natale Mauro και με το πλοίο του του τελευταίου. Τα έξοδα του ταξιδιού σε ψωμί, κρασί, τυρί και μισθό ναυτών ανέρχονται σε 68 υπέρπυρα. Ο Mauro αν χρειαστεί θα προμηθεύσει με επιπλέον σαπούνι τον Curion για να το εμπορευτεί.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Georgius Curion, habitator Candide, cum meis heredibus, a te Natali Mauro de confìnio Sancti Iohannis Decolati, quod in Dei et Christi nomine debeo ire pro te in Turchia cum tuo ligno et cum toto tuo sapone quod poteris ponere in ipso ligno, quod ascendit yperpera DC, quod fuit milliaria XX. Sumant omnes expense ad ponendum in ligno et de pane, vino, caseo et solucione marinariorum yperpera LXVIII. Quod sapone debeo habere in colegancia ad negociandum per terram et per aquam et per totam Turchiam, sicut michi bonum videbitur, amodo usque ad unum annum proxime venturum. Et tunc vel antea tuum suprascriptum habere vel reliquum huc in Candidam ducere vel mittere debeam tibi et ad tuum nomen per credentem hominem in testimonio bonorum hominum, faciendo racionem infra dies XV, dando tibi tuum capitale cum duabus partibus tocius prode, retenta michi reliqua tercia parte ipsius prode. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo periculo clarefacto maris et gentium. Sciendum est quod dictum sapone michi computasti valere ad racionem yperperorum XXV milliario. Tu vero habere debes pro tuo ligno partes VI de toto lucro et marinarii ipsius tui ligni debent solvi de tuo comuni consorcio. Sciendum est quod si missero tibi dicendo ut michi debeas mittere de alio sapone et tu misseris michi illud, similiter debeo habere in conlegatia modo et ordine suprascripto. Item vero debeo habere mediam parte pro meo puero et debeo sibi facere expensas de comuni consorcio. Item non debeo habere mecu aliquos alios denarios ab aliqua alia persona nisi tuum habere. Hec autem et cetera. Testes Nicolaus Paradiso, Nicolaus de Misina et P. de Riço. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
14v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
102
number
210
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)