Pizolo 0229
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
16
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση||Αδελφική Συντροφία
CONTENT
Summary
Ο Ιωάννης και ο Γεώργιος Μελισσηνός παραχωρούν στον αδελφό τους Κωνσταντίνο Μελισσηνό το μερίδιό του από την πατρική και μητρική περιουσία τους, μετά από σχετική συμφωνία.
Text
Die XVI intrante. Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos Iohannes et Georgius Melisino, filii condam Theodori Mellisino, habitatores in casali Curuna turme Calemone cum nostris heredibus tibi Constantino Mellisino filio condam suprascripti Theodori Mellisino dilecto fratri nostro, habitatori in dicto casali et vestris heredibus de tota nostra fraterna societate et de quantocumque insimul habuimus vel acquisivimus et nobis habere pertinuit paterno, materno, fraterno iure vel debito hereditatis vel propinquitatis et successionis et de omnibus rebus aut speciebus mobillibus et immobilibus que inter nos fuerunt, sunt vel esse potuerunt et de universo habere quod tu aliquando et usque modo lucratus es. Et insuper a nobis nostrisque heredibus tu cum tuis heredibus divisus et difinitus es, amodo desuper omnibus securus et quietus permaneas imperpetuum quia nichil inde remansit et cetera. Sciendum tamen est quod in hanc securitatis et divisionis volumus quod debeas habere ante partem omnes illas domos cum curia quas et quam olim habebat suprascriptus pater noster pro sua habitatione que ipsemet tibi in vita sua dedit et designavit, quas habere debeas tu cum tuis filiis masculis legitimis imperpetuum cum omnibus arboribus que in ipsa curia sunt, habendo nos inde restaurum de aliis domibus, curiis et arboribus nostris. Item vero volumus quod habere debeas imperpetuum illud locum quod elligisti supra flumen Musielas pro molendino faciendo cum ista condicione, quilibet nostrum possit facere unum molendinum in quo loco volumus super dictum flumen, non in postis molendinorum anticorum. Et si aliquis nostrum expenssaverit pro suo molendino faciendo plus altero, ille qui minus expenssaverit tenetur satisfacere illi vel illis cui vel quibus plus expensaverit vel expenssaverint per racionem sibi venientem. Item vero si obieris sine filiis masculis vel tui filii obierint sine heredibus masculis, quod dicte domus et curie cum ipsis arboribus debeant devenire in nos et in heredes nostros masculos, habendo nostre filie vel successores earum inde restaurum de aliis domibus et curiis et arboribus. Item vero quod illos novem villanos quos pater noster condam nobis et tibi dedit et designavit in vita sua, silicet tres cuilibet no¬strum, volumus quod quilibet nostrum habere debeat suos et tu habere debeas tuos cum suis heredibus imperpetuum. Item concedimus tibi Nicolam Cuteni villanum nostrum quem habere debeas in tua propria utilitate amodo usque annos X prius venturos et postea remanet indivisus inter nos. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Nicolaus de Misina, Petrus Donno et Andreas Lambardo. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
16r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
111-112
number
229
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (3)