Pizolo 0300
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
23
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Pietro Paolin και ο Benedetto Trevisan έλαβαν ως δάνειο από τον Νικόλαο Σαραντινό 55 υπέρπυρα, για λογαρισμό του Pietro Paolin, με προθεσμία εξόφλησης 4 χρόνια. Για το ίδιο χρονικό διάστημα ο Pietro παραχωρεί ενέχυρο τα σπίτια του στον Χάνδακα, όπου κατοικεί ο Νικόλαος.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Petrus Paulin et Beneneditus Trivisano, habitatores ambo Candide, quia recepimus a te Nicola Sarandino marescalcho habitatore Candide yperpera LV, que nobis prestetisti pro utilitate mei suprascripti Petri Paulini solius facienda, amodo usque ad annos IIII prius ventures, salva in terra. Insuper autem pro maiore tui securitate ego suprascriptus Petrus do et designo tibi pro tuo signo et pigno illas meas domos positas hic in civitate Candide, in quibus nunc habitas, sicut ipsas habes et tenes ad presens amodo videlicet in antea usque ad annos IIII prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, in eis habitandi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domos debemus te defendere et manutenere a qualibet persona et signoria et eas tibi aptare facere quandocumque necesse fuerit et in culmine tenere et conservare. Sciendum est quod de affictu ipsarum domorum tocius suprascripti termini, secundum pactum inter me Petrum et te habitum, me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo imperpetuum et quietum quia nichil et cetera. Ad tenendum te ad quem nostrum volueris. Hec autem et cetera. Et insuper pro pena yperpera XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Nicolaus de Firmo. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
20r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
141-142
number
300
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)