Pizolo 0429
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση||Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Signolo νοικιάζει στον Leonardo Lambardo ένα αμπέλι, που ο ίδιος έχει νοικιάσει από τo Κοινό, για τα επόμενα 14 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Οκτώβριο. Ως ετήσιο ενοίκιο ορίζεται ότι θα καταβάλλει το μισό της παραγωγής σε μούστο και καρπό. Επιπλέον, ο εκμισθωτής υπόσχεται ότι θα παραχωρεί κάθε χρόνο δάνειο ύψους 2 υπερπύρων στον μισθωτή για την καλλιέργεια του αμπελιού με προθεσμία εξόφλησης κάθε φορά τον ερχόμενο Αύγουστο.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Signolo habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Leonardo Lombardo fratri Michaelis Lambardo habitatori in casali Panagie burgi Candide unam meam peciam vinee de iure mee partis casalis nomine Papagaidharo quod habeo ad affictum a curia Crete, silicet illam quam habes et tenes ad presens a kallendis mensis octubris proximi in antea usque ad annos XIIII prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, çerpire, çapare, scafiçare et omni anno ponere catavolatas XV et bis eam lachiçare quandocumque voluero et eam in culmine tenere et conservare. Quam vineam debes omni anno personaliter custodire bene et fideliter. Et pro affictu ipsius vinee debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterium totam et integram medietatem tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientem, alia medietate tibi retenta, sub pena dupli pro quolibet termino. Et debeo tibi omni anno tibi mutuare yperpera II in aptatione vinee, que michi solvere debes per totum quemlibet mensem augusti sub pena dupli. Sciendum est quod debeo ponere unum hominem cum vanga et tu tuam personam ad aptandas trafes. Completo vero termino suprascripto debes eam michi inculmine refutare sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Hemanuel Agapito. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
28v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
198
number
429
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (2)