Pizolo 0436
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Απρίλιος
Ημέρα
28
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Marco Barastro νοικιάζει στον Giovanni Greco τη γη και και τις κατοικίες που βρίσκονται στα χωριά Αποσελέμι και Ατσιπάδες, τα οποία ο ίδιος έχει νοικιάσει από το νοσοκομείο της Παναγίας των Σταυροφόρων στον Χάνδακα και για το ίδιο χρονικό διάστημα. Ως ετήσιο ενοίκιο θα του καταβάλλει κάθε Αύγουστο 200 μουζούρια σιτάρι.
Κείμενο
Die tercio exeunte. Manifestum facio ego Marcus Barastro habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Iohanni Greco habitatori in eadem Candida et tuis heredibus totam illam terram tam mesticam quam salvaticam et omnes domus casalium nomine Posoleme et Açupadhe que habeo ad affictum ab hospitali Sancte Marie Cruciferorum de burgo Candide, exceptam illam terram illorum trium parium bovum et dimidii qui sunt Georgii Bello, Fucha, Coste Psomachi, Iacobini, Michalis Psomachi et Coste Bastardi et exceptas domus suas et terciam partem tocius terre salvatice que nunquam fuit laborata et exceptam domum Thomasini Servi a kallendis mensis ianuarii venturi per quartadecimam indicionem prius venturam in antea usque per totum tempus quo dictum casale ab ipso hospitali habere et tenere debeo tempore pacis in capite levantis huius Insule, tale quod locus possit colli et habitari, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias utilitates tuas in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero pro affictu ipsius terre debes michì dare omni anno per totum quemlibet mensem augusti super areis silicet in primo anno totum semine quod ibidem seminaveris, silicet si seminaveris in protocalamis frumenti frumentum. Et si seminaveris in alia terra ipsorum locorum ordeum et in reliquis aliis annis omni anno mensuras boni frumenti cretensis CC sub pena dupli pro quolibet termino. Item licitum scit suprascriptis qui habent tria paria bovum et dimidium et filio servo pascere cum suis bobus et bestiis super totam terram predictam, item quod licitum scit aliis quibus affictaveram ipsam terram recoligere tempore mensionis semen quod fecerint in dicta terra. Et si contingent quod guera superveniret in Laxitum, quod abscit, non teneris michi de affictu predicto nisi de tanto quanto poterit recoligi per racionem, sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Deodatus Agapito. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
29r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
200-201
αριθμός
436
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (11)
Θεσμοί (1)
Τόποι (2)