Pizolo 0523
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
24
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Michiel εκμισθώνει στον Raffaele Scandolario κήπους, σπίτια και έκταση γης στον βούργο του Χάνδακα για όσο διάστημα τα έχει μισθώσει και ο ίδιος από το δημόσιο, αρχής γενομένης από τον προσεχή Οκτώβριο. Το ετήσιο ενοίκιο καθορίστηκε στα 21 υπέρπυρα και 8 grossi, σε δυο δόσεις, μια τον Οκτώβριο και την άλλη τον Απρίλιο.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Michael filius condam Phylipi Michaelis habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Raphaeli Scandolario habitatori in burgo Candide et tuis heredibus totam et integram medietatem mee tercie partis illorum çardinorum, domorum et terre positam in burgo Candide, que olim fuit Marci Trivisano de la Sale, quam habeo ad affictum a comuni Crete a primo die mensis octubris proxime venturi in antea usque per totum tempus quo dictam terciam parte ipsorum çardinorum, que venit suprascripto Marco de la Sale a comuni Crete, habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut comune michi facere tenetur et debet, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine michi contradicente. Omnes vero redditus et affictus dictorum çardinorum, domorum et terrarum nostre partis debet exigi per nos duos. Et ego non debeo aliquit recipere sine te, nec tu absque me. Tu vero debes habere ratam et firmam affictationem quam feci de ipsis illis quibus feci. Tu vero pro affictu ipsius tue medietatis debes michi dare omni anno yperpera XXI et grossos VIII, silicet medietatem in kallendis cuiuslibet mensis octubris et aliam medietatem in kallendis cuiuslibet mensis aprilis, sicut ego teneor comuni. Completo vero termino suprascripto debes tuam medietatem suprascriptorum omnium michi refutare sicut ego teneor cum predicto. Sciendum est quod si volueris inquirere coram dominatione quod aliquis acciperet vel teneret aliquid de parte nostra, teneris esse simul et facere totam medietatem omnium expenssarum, sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Et e converso fieri debet suprascripto Iohanni. Testes Petrus Barbadico, Nicolaus Lando et Andreas Kavalier et Iohannes Pepo. Complere et dare. Dedi illam Raphaeli. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
34v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
237-238
number
523
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)