Pizolo 0536
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Gradenigo εκμισθώνει στον Nicola Suriano έναν μύλο με οίκημα στο χωριό Διμιλιές για τα επόμενα δυο χρόνια, αρχής γενομένης από την πρώτη Ιουνίου. Ο Gradenigo αναλαμβάνει για αυτό το διάστημα να συμβάλλει στα έξοδα συντήρησης του μύλου πέραν των 6 grossi και να αγοράσει μυλόπετρες, όταν χρειαστεί. Ο Suriano θα καταβάλλει μηνιαίο ενοίκιο 5 υπερπύρων και θα αλέθει τα σιτηρά της οικογένειας του Gradenigo χωρίς χρέωση.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Gradonico filius condam Petri Gradonico habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Nicolao Suriano habitatori in casali Dhimilie et tuis heredibus unum meum molendinum cum sua domo positum in flumine Dhimilie sicut ipsum habes et tenes ad presens aptum et preparatum in omnibus ad masinandum a primo die mensis iunii proxime venturi in antea usque ad annos II prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, nemini sine mea licencia affictandi, set omnes alias tuas utilitates in eo et ex eo faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quod molendinum debes ad omnes tuas expensas a grossis VI et inde inferius in culmine tenere et conservare et omnes expensas oportunas pro dicto molendino a grossis VI supra debeo facere. Item debeo tibi comparare in hiis duobus annis, quando necesse fuerit, unam bonam masinam novam et sufficientem pro ipso molendino. Tu vero debes michi dare pro affictu ipsius omni mense yperpera V, sub pena dupli pro quolibet termino. Item debes michi masinare omni mense totum bladum quod egero pro domo mea sine aliquo dacio. Completo vero termino suprascripto debes ipsum michi in culmine refutare aptum et preparatum in omnibus ad masinandum. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Et e converso fieri debet suprascripto Iohanni. Testes Iohannes Pasqualigo et Andreas Lambardo. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
35v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
244-245
number
536
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (2)