Pizolo 0537
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο||Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giacomo Querini έλαβε ως δάνειο από τον Stefano Mazamordi 130 υπέρπυρα με προθεσμία εξόφλησης 5 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Ιούνιο. Η εξόφληση του δανείου θα γίνει μέσω της απαλλαγής για το ίδιο χρονικό διάστημα από το ενοίκιο που οφείλει να καταβάλλει ο Mazamordi στον Querini για τις κατοικίες στις οποίες ζει ο πρώτος και ανήκουν στον δεύτερο.
Text
Die IIII exeunte. Manifestum facio ego Iacobus Quirino filius condam domini Petri Quirino habitator Candide quia tunc recepi a te Stephano Maçamurdi habitatore Candide yperpera CXXX que michi prestetisti a primo die mensis iunii proxime venturi in antea usque ad annos V prius venturos, salva in terra. Insuper autem pro maiore securitate tua do et designo tibi pro tuo signo et pigno illas meas domos positas hic in civitate Candide in quibus nunc habitas sicut ipsas habes et tenes ad presens, que sunt de iure mee millicie de le Vute, quas habere et tenere debeas nomine affictus a primo die suprascripti mensis iunii proximi in antea usque ad annos V prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, in eis habitandi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domos debeo tibi ad omnes meas expensas in culmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit. Sciendum est quod de affictu ipsarum domorum tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo imperpetuum et cetera. Hec autem et cetera. Et insuper auri libras quinque et in sua permaneat firmitate. Testes Stephanus Miegano, Iacobus de Grado, Franciscus Çapani et Andreas Lambardo. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
36r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
245-246
number
537
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (1)