Pizolo 0542
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
30
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Nicola da Polesina εκμισθώνει στον Ruggiero di Ruggiero όλη τη γη που κατέχει στα χωριά Παράνυμφοι, Αμύγδαλος και Άγιος Μάμας για τα επόμενα 15 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Αύγουστο. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 6 υπέρπυρα που θα καταβάλλονται στο τέλος κάθε έτους, ενώ για τα πρώτα 4 χρόνια τα ενοίκια έχουν εξοφληθεί.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus de Polexino habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Ruçerio de Ruçerio habitatori Candide totam meam terram de li Paranidhi et de l'Amigdalo et Agio Mama, tam partem meam quam illam quam dedi Nicolao Pissano genero meo a primo die mensis augusti proximi in antea usque ad annos XV prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfìctandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero debes michi dare pro eius affictus in fine cuiuslibet anni yperpera VI. Sciendum est quod de affictu primium quatuor annorum me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo imperpetuum et cetera, sub pena consueta. Completo vero termino suprascripto debes michi dictam terram refutare sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Guilielmus Trivisanus, Carpaçulo, Nicolaus Lambardo clericus, Nicolaus Alexii et Iohannes Baronci et Iohannes Vido. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
36r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
248
number
542
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (9)
Institutions (0)
Places (3)