Pizolo 0565
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Ιούνιος
Ημέρα
5
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Nicola Plachina εκμισθώνει στον Leonardo Lambardo έκταση ακαλλιέργητης γης στο κρατικό χωριό Παναγία, για όσο διάστημα το έχει μισθώσει και ο ίδιος από το δημόσιο. Ο Lambardo αναλαμβάνει να χτίσει ένα σπίτι ή μια καλύβα σε αυτή τη γη και να καταβάλλει στον Plachina ως ετήσιο ενοίκιο 6 grossi.
Κείμενο
Die V intrante. Manifestum facio ego Nicolaus Plachigna habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Leonardo Lambardo habitatori in burgo Candide et tuis heredibus peciam unam terre vacue de iure mee partis casalis Panagie, quod habeo ad affictum a comuni Crete. Que terra est iuxta illam terram quam affictavi Michaeli fratri tuo dicti loci a parte VIII et per suam latitudinem passus III, amodo videlicet in antea usque per totum tempus quo retineam casale Panagie a comuni Crete et ad renovandum tibi cartam sicut comune michi facere tenetur et debet, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Super quam terram debes domum vel caliva hedificare sicut tibi bonum videbitur. Et pro affictu et teratico ipsius terre debes michi dare omni anno grossos VI in kallendis cuiuslibet mensis octubris, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes eam domum vel caliva comuni Crete in culmine refutare. Sciendum est quod si feceris michi aliquod dapnum cum tuis bestiis in terris, bladis et çardinis meis, non debeo te presentare dominationi, set tu debes michi solvere ipsum dapnum extimatum per bonos homines. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Et tu michi teneris predictam terram conservare sub illa pena qua tibi teneor. Testes Marinus Gisi et Nicolaus Lando. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
38r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
259-260
αριθμός
565
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (5)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)