Pizolo 0568
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούνιος
Day
10
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Paolo da Porto δανείζεται από τον Giovanni Pasqualigo 400 υπέρπυρα με προθεσμία εξόφλησης 12 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Νοέμβριο. Ως ενέχυρο του παραχωρεί τα σπίτια που κατέχει στον Χάνδακα για το ίδιο χρονικό διάστημα. Το ετήσιο ενοίκιο 32 υπερπύρων, το οποίο οφείλει να καταβάλλει ο δανειοδότης, θα αφαιρείται από το δάνειο.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Paulus de Porto habitator Candide quia recepi cum meis heredibus a te Iohanne Pasqualigo habitatore Candide et tuis heredibus yperpera in Creta currentia CCCC, que michi dedisti in meis utilitatibus faciendis, apud me retinenda a medietate mensis novembris proxime venturi in antea usque ad annos XII proxime venturos. Et tunc debeo tibi dare tua suprascripta yperpera cum tali prode vel dapno quali per racionem C yperperorum et temporis lucratus eris cum reliquo tuo habere cum quo negociaris in Candida in tua stacione quam per terram et per aquam, ita tamen quod dictum lucrum sive prode prode non ascendat ultra yperpera XV pro C in anno. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo tali periculo ignis et latronum, maris et gentium clarefacto quali erit suprascriptum reliquum tuum habere cum quo quo negociaris in tua stacione et per terram et per aquam. Sciendum est quod debeo tibi dare omni anno tuum lucrum tibi provenientem. Set pro maiore tui securitate do et designo tibi pro tuo signo et pigno omnes meas domos possitas hic in civitate Candide, tam in solario quam in peplano, quas habere et tenere debeas nomine affictus a medietate predicti mensis no¬vembris proximi usque ad annos XII prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, in eis habitandi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domos debeo ad omnes meas expensas in culmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit. Tu vero pro affictu ipsarum domorum debes michi dare omni anno yperpera in Creta currentia XXXII, qui affictus debet computari in parte lucri tuorum denariorum. Sciendum est quod si volueris quod dictam cartam tibi scribi facere faciam per dominationem in catastico comunis pro tuo pigno et signo, debeo eam tibi scribi facere quandocumque volueris. Hec autem et cetera. Sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Iohannes Pagan, Petrus Barbadico et Nicolaus Lando. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
38r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
261-262
number
568
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)