Pizolo 0572
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούνιος
Day
13
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Leonardo Mazamano εκμισθώνει στον ιερέα και νοτάριο Θωμά Καστούρη ένα αμπέλι στη θέση Λαγκός, στο κρατικό χωριό Γεψιμανή, από τον προσεχή Οκτώβριο και για όσο διάστημα το έχει μισθώσει και ο ίδιος από το δημόσιο. Τα πρώτα δυο χρόνια ο Καστούρης θα καταβάλλει ως ετήσιο ενοίκιο την μισή παραγωγή σε μούστο και καρπό, ενώ για το υπόλοιπο χρονικό διάστημα τα 3/5 της παραγωγής. Παράλληλα, θα μπορεί να χρησιμοποιεί ελεύθερα τα πατητήρια του Mazamano.
Text
Die XIII intrante. Manifestum facio ego Leonardus Maçamano habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi papati Thome Ghasturi notario habitatori in burgo Candide illam meam fitheam quam feci et plantavi in lo Lango desuper vinea vetere super terram mei casalis nomine Agio Semana quod habeo ad affictum a Comuni Crete a kallendis mensis octubris proxime venturi in antea usque per totum tempus quod ipsum habere debeo a comuni, et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a comuni cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, çerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare et eam lachiçare omni tercio anno et eam in culmine tenere et conservare cum suis trafis et fosatis. Tu vero pro affictu ipsius debes michi dare a kallendis mensis octubris proximi usque ad annos II prius venturos totam et integram medietatem totius musti et fructus ex dicta vinea provenientem, alia medietate tibi retenta et inde in antea usque debes michi dare tempore vindemie super patiterium de omnibus quinque partibus tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientibus integraliter tres partes, aliis duabus partibus tibi retentis, sub pena dupli pro quolibet termino. Item libertatem habeas folandi uva suprascripte vinee in meis patiteriis toto tempore. Completo vero termino suprascripto debes eam michi in culmine refutare. Item debeo habere terciam partem climatorum sicut parte predicta, sub pena yperperorum C et in sua permaneat firmitate. Testes Ieronimus Gradonico, Nicolaus de Firmo et Iohannes Pagan. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
38v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
263-264
number
572
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (2)