Pizolo 0640
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούλιος
Day
18
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Michele Gradenigo εκμισθώνει στον Marco Miegano έναν μύλο στη θέση Πλάκα Σκαλανίου, καθώς και έκταση γης για τα επόμενα 3 χρόνια. Επιπλέον, δεσμεύεται να αγοράσει μια μυλόπετρα ή έναν καινούριο τροχό ή ακόμη να χτίσει έναν αγωγό σε περίπτωση που χρειαστεί. Το μηνιαίο ενοίκιο ορίζεται στα 4 υπέρπυρα και ο μισθωτής αναλαμβάνει την υποχρέωση να αλέθει δωρεάν μέχρι 4 saume σιτάρι τον μήνα για τον εκμισθωτή.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Michael Gradonico habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Marco Miegano molendinario habitatori in casali Macrendigho et tuis heredibus unum meum molendinum nomine Plaqua de lo Scalani aptum et preparatum in omnibus ad masinandum cum tota illa terra quam retinui ab aliis quibus affictavi terram dicti casalis a die crastina in antea usque ad annos III prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Ego vero teneor tibi dare quandocumque volueris unam bonam masinam et sufficientem pro ipso tuo molendino ad tuum libitum et debeo tibi aptare agogo dicti molendini quandocumque necesse fuerit, silicet murare facere ipsum. Et tu debes dictum molendinum ad omnes alias tuas expensas in culmine tenere et conservare ut bene massinet. Et sciendum est quod si rotam de intus quam habet ad presens non fuerit sufficientem pro uno anno, debeo tibi facere aliam novam meis expensis. Tu vero pro affictu ipsius molendini debes michi dare omni mense yperpera IIII, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes michi suprascriptum molendinum aptum et preparatum in omnibus ad masinandum et dictam terram in culmine refutare. Item si missero tibi quolibet mense saumas IIII frumenti ad masinandum, teneris ipsas recipere cum mensura et reddere cum mensura, teneris ipsas michi massinare sine aliquo dacio, non computando de uno mense in altero, sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Hemanuel Maçamurdi, Thomas Trivisano et Petrus Barbadico. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
43r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
291-292
number
640
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (3)