Pizolo 0736
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
6
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Nicola Illario νοικιάζει στον Stefano Natale έκταση γης στον Χάνδακα την οποία του είχε παραχωρήσει ο πεθερός του Domenico da Alessandria, για τα επόμενα 20 χρόνια. Ο Natale αναλαμβάνει να χτίσει μια ή περισσότερες κατοικίες, κατέβαλε ενοίκιο 4 ετών, ενώ για τα υπόλοιπα έτη θα καταβάλλει ετησίως 7 υπέρπυρα.
Text
Die VI intrante. Manifestum facio ego Nicolaus Illario habitator in casali nomine Livadhia quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Stephano Natale habitatori Candide totam illam terram positam hic in civitate Candide, quam michi donavit Dominicus de Alexandria socer meus, que debet esse via si placuerit dominationi Crete amodo videlicet in antea usque ad annos XX prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris domum vel domos super ipsam terram hedificare sicut tibi bonum videbitur et pro affictu ipsius terre vel domus quas feceris debes michi dare omni anno yperpera VII. Sciendum est quod de affictu quatuor primium annorum me bene et perfecte appacasti et deliberasti. Amodo igitur in antea te securum reddo in perpetuum et cetera. Sciendum est quod si videbitur dominationi Crete quod dicta terra remaneat talis, non teneor tibi de aliqua restitucione set totum illud quod illuc invenietur debes accipere. Completo vero termino suprascripto debes michi illam domum vel domos quas feceris in culmine refutare absque Dei et signorie iudicio et impedimento. Sub pena yperperorum quinquaginta et in sua permaneat fìrmitate. Testes Andreas Simeon, Franciscus Grimaldi et Hemanuel Venetando. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
2v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
19-20
number
736
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)