Pizolo 0764
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
24
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Συμφωνία
CONTENT
Summary
O Giovanni, γαμπρός της Γιάτρενας, και ο Nicola, γιος της Γιάτρενας, από την Λέρο, βεβαιώνουν τον Filippo da Milano ότι καθίστανται σκλάβοι του επειδή ο Filippo τους είχε αγοράσει από τους Τούρκους. Επειδή, ωστόσο, δεν κατάφερε να συντάξει εκεί ένα συμβόλαιο, ορίζουν με αυτό το συμβόλαιο ότι είναι σκλάβοι του και ότι κάθε χρόνο, όσο ζουν, θα του δίνουν από ένα υπέρπυρο ο καθένας.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Iohannes gener Iatrene et Nicola filius dicte Iatrene ambo de insula Leri tibi Phylipo de Millano domino nostro habitatori Candide ac notum volumus fieri universis presentem paginam inspecturis cum fuerimus capti a Turchi et eramus inimicis fidei Christiane sclavi et tu vollens nos de manibus eorum reddimere de tuo proprio habere, nos de manibus Turcorum recomparasti. Qua de causa duximus confidendum nos esse tui sclavi et potes de nobis facere sicut de re tua propria et hanc confesionem duximus faciendam pro eo quod in partibus Turcorum non sunt tabeliones neque scribe, ut de hoc tibi aliquod vinculum scripture tibi posset fieri. Tu vero motus ad pietatem super nos dimitis nos facere et laborare dando tibi annuatim solomodo duo yperpera, silicet yperperum I quilibet nostrum. Que yperpera duo, silicet quilibet nostrum unum, debemus tibi dare et solvere omni anno donec vixerimus et hoc per nos et nostri heredes tibi et tuis heredibus. Sub pena dupli pro quolibet termino. Testes Nicolaus Piçolo notarius et Andreas Simeon. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
5v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
35
number
764
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)