Pizolo 0769
IDENTITY
Year
1304
Month
Ιούνιος
Day
3
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση
CONTENT
Summary
Ο Clarino da Montechiaro βεβαιώνει τον γενουάτη Giacomo Andrea ότι έλαβε τα 124 χρυσά υπέρπυρα Κωνσταντινούπολης, που του είχε παραδώσει στην Κωνσταντινούπολη και όφειλε να τα του δώσει πίσω στην Χάνδακα, και πλέον έχει εξοφληθεί.
Text
Die eodem. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Clarinus de Monteclaro de Saona cum meis heredibus tibi Iacobo Andree de Pinermo Ianuensi et tuis heredibus de yperperis centum et viginti quatuor auri ad sagium Constantinopolis, quos tibi dedi in Constantinopoli, quos michi in Candida dare debebas infra dies XV postquam lignum Sagrambene de Sancto Siro applicuerit in Candida ut apparet per quoddam publicum instrumentum factum per manum Rangoni Tortarii sacri imperii notarii, anno nativitatis Domini millesimo CCCIIII, indictione prima, die nono madii inter nonam et vesperas. Nunc autem quia tu de suprascriptis yperperis CXXIIII me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Marinus Ystrego et Andreas Simeon. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
6r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
37-38
number
769
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)