Pizolo 0844
IDENTITY
Year
1304
Month
Αύγουστος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Paolo Dono νοικιάζει στον Δημήτριο Siriol έναν μύλο κατεστραμένο που βρίσκεται στην καβαλαρία του στους Αστρακούς, με την υποχρέωση να τον επισκευάσει. Ο χρόνος ενοικίασης θα ξεκινήσει μετά την ολοκλήρωση της επισκευής και για 29 χρόνια. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 50 μουζούρια σιτάρι για τον πρώτο χρόνο, ενώ για το υπόλοιπο χρονικό διάστημα θα του καταβάλλει κάθε χρόνο 150 μουζούρια.
Text
Die IIII exeunte. Manifestum facio ego Paulus Donno habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Dimitri Siriol habitatori in casali nomine Vulgare et tuis heredibus unum meum molendinum diruptum de iure mee millicie de Li Astrachu. Quod molendinum tu debes hedificare ad omnes tuas expensas ita quod bene masinet. Quod molendinum habere et tenere debeas postquam inceperit masinare usque ad annos XXVIIII tunc prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eo et ex eo faciendi usque ad complementum tocius termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris dictum molendinum tenere inculmine ut bene masinet omnibus tuis expensis usque ad complementum dicti termini XXVIIII annorum. Et pro affictu ipsius molendini debes michi dare in primo anno mensuras boni frumenti cretensis L et in reliquia XXVIII debes michi dare omni anno mensuras frumenti cretensis CL salvas in terra, sub pena dupli pro quolibet termino. Et completo suprascripto termino XXVIIII annorum debes suprascriptum molendinum aptum et preparatum in omnibus ad masinandum inculmine refutare. Sub pena yperperorum C et in sua permaneat firmitate. Testes Udoricus specialis et Nicolaus Trivisano. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
13r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
844
number
-
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)