Pizolo 0853
IDENTITY
Year
1304
Month
Σεπτέμβριος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Ο καλαφάτης Giorgio Stadi πουλά στον ξυλουργό Giovanni Greculo ένα αμπέλι στο χωριό Επάνω Σιμόσι, για όσο διάστημα το έχει νοικιάσει ο ίδιος και το οποίο γειτνιάζει με το αμπέλι του Nicola Malandrini. Για την πώληση έλαβε το ποσό των 40 υπερπύρων.
Text
Die XI exeunte. Manifestum facio ego Georgius Stadhi calafatus habitator Candide quia do, vendo et transacto tibi Iohanni Greculo scarpentario, habitatori Candide, illam peciam vinee de Lo Apano Simosi quam habeo ad affictum, quam affictavi Iohanni Cimatori silicet illa que est iuxta vineam Nicolai Malandrini usque per totum tempus per quod ipsam habere debeo, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, vendendi, dandi, donandi, alienandi, transactandi cum suo onere et omnes alias tuas utilitates in ea et de ea faciendi usque ad complementum suprascripti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero pro precio et solucione ipsius, secundum pactum inter nos habitum, michi dedisti et persolvisti yperpera XL de quibus te securum reddo in perpetuum et quietum quia nichil inde remansit et cetera. Sciendum est quod tu debes habere firmam et ratam affictationem per me factam Iohanni Cimatori predicto de dicta vinea. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Phylipus Sanuto, Angelus Leocari et Iohannes Montechi. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
14r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
76
number
853
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)