Pizolo 0876
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
8
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Nicola Caliva νοικιάζει στον Ιωάννη Κοζίρη έκταση γης, στην οποία ο ποτέ Giovanni della Porta καλλιεργούσε αμπέλια, για όσο διάστημα την έχει και ο ίδιος νοικιάσει από το δημόσιο και με την υποχρέωση να χτίσει ένα σπίτι μέχρι τον Μάρτιο. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στο ένα υπέρπυρο και εξοφλήθηκε ο πρώτος χρόνος.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus Caliva habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Iohanni Cosiri habitatori in burgo Candide tantum de mea terra illius terre quam habeo ad affictum a communi Crete positam in burgo Candide. Iam fuit vinea quondam Iohannis de La Porta que volvit passus XV, super quam habes domus factas a primo die mensis marcii nuper ellapssi in antea usque per totum tempus per quod ipsam terram a communi Crete habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a communi cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possididendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debes ad omnes tuas expensas in culmine tenere et conservare et pro affictu ipsius debes michi dare omni anno yperpera I sub pena dupli pro quolibet termino. Sciendum est quod de affictu primi anni me bene et perfecte appacasti et cetera. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaveat firmitate. Testes Nicolaus Trivisano, Leonardus Qualioto et Andreas Simeon. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
16v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
87
number
876
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)