Pizolo 0881
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση||Προίκα||Υποθήκη
CONTENT
Summary
Ο Giacomo Pantaleon βεβαιώνει την σύζυγό του Cecilia, κόρη του ποτέ Marco Zeno, ότι έλαβε την συμφωνηθείσα προίκα ύψους 1000 βενετικών λιβρών. Ο Nicola Pantaleo, πατέρας του Marco, υποθηκεύει την περιουσία του έναντι της παραπάνω προίκας σε περίπτωση που η περιουσία του γιου του δεν επαρκεί.
Text
Die VIIII intrante. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Iacobus Pantaleo filius divisus a Nicolao Pantaleo habitator Candide tibi Cecilie filie quondam Marci Geno dilecte uxori mee et tuis successoribus de tota illa repromissa magna vel parva, quam pro te michi in die nostre desponsationis dare promissa fuit. Que vero suprascripta repromissa fuit desuper toto in denariis et aliis rebus ad ussum Veneciarum libras mille. Nunc autem quia tu de suprascripta repromissa me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo et igitur in antea te securam reddo in perpetuum et quietam, quia nichil inde remansit. Et ad hec autem insuper manifestum facio ego suprascriptus Nicolaus Pantaleo habitator Candide cum meis heredibus tibi suprascripte Cecilie uxori suprascripti Iacobi filii mei, nurui mee, et tuis successoribus quia recipio te et totam tuam suprascriptam repromissam que est librarum mille super me et omnibus meis bonis mobilibus et immobilibus habitis et habendis, ita quod quandocumque tu in vita tua aut tui commissarii vel successores post mortem tua veneris te ad appacandum de suprascripta tua repromissa et tunc de bonis et habere suprascripti viri tui, filii mei, non fuerit inventum tantum quod sufficiat ad solucionem suprascripte tue repromisse. Ex tunc plenam virtutem et potestatem habeas tu in vita tua aut tui commissarii vel successores habeant post mortem tuam te reverti super me et omnibus bonis meis mobilibus et immobilibus, habitis et habendis ad appacandum te de suprascripta tua repromissa vel de eo quod defecerit ad solucionem suprascripte tue repromisse. Sub pena consueta et contractu firmo et cetera. Testes Marinus Flabani et Angelus Beaqua. Complere et dare. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius extraxi hanc cartam de mandato Signorie etiam sine subscriptione testium quia erant mortui ambo.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
17r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
89
number
881
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)