Pizolo 0912
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
18
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Dragogna παραχωρεί στον Giovanni da Porto το 1/3 από το μεριδιό του στο χωριό Μακρυτείχος καθώς και έναν κήπο, εκτός από το αμπέλι και το σπίτι όπου διαμένει, για όσο διάστημα το έχει νοικιάσει ο ίδιος από το δημόσιο. Το ενοίκιο προκαταβλήθηκε και επιπλέον ο da Porto θα λαμβάνει για λογαρισμό του το μερίδιο από το ενοίκιο του κήπου που νοίκιασαν από κοινού στον Antonio Zenese και θα το δίνει στον αδελφό του Donato.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego suprascriptus Iohannes Dra¬gogna quia cum meis heredibus do, concedo atque tibi suprascripto Iohanni de Porto habitatori Candide et tuis heredibus totam et integram terciam partem totius mee partis casalis Macrendigho et çardinorum que michi remansit a Cali uxore mea filia quondam Marini Dragumanno, exceptam vineam et domum casalis Macrendigho que est pro mea habitatione, amodo videlicet in antea usque per totum tempus per quod ipsam partem meam ipsius casalis habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a communi, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfìctandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini suprascripti, nemine tibi contradicente. Quam tuam terciam partem ipsius casalis teneris cresere et multiplicare sicut ego teneor communi. Sciendum est quod de affictu suprascripte tercie partis ipsius casalis tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum me bene et perfecte appacasti et deliberasti. Amodo igitur in antea te securum reddo in perpetuum et cetera. Sciendum est quod tu teneris solvere pro me Donato fratri tuo illam suam parte de ilio affictu que sibi teneor pro çardinis que tu et ego affictavimus Antonio Çenese usque ad annos XIII, quia de ipsa parte affictus fratris tui te bene et perfecte appacavi et cetera. Sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes suprascripti. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
19r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
102-103
number
912
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)