Pizolo 0928
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
21
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Διακανονισμός
CONTENT
Summary
Ο Φωκάς Βαρούχας βεβαιώνει τον εβραίο Zagha ότι το υπόλοιπο που του χρωστάει ανέρχεται στα 70 υπέρπυρα και θα αποπληρωθεί ως εξής: 10 υπέρπυρα μέχρι την Σαρακοστή και 100 μουζούρια σιτάρι μέχρι τον προσεχή Αύγουστο, 200 μίστατα μούστου μέχρι τον προσεχή Σεπτέμβριο και τα υπόλοιπα μέσα στα επόμενα 2 χρόνια.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Fuca Varugha habitator in Castro Novo tibi suprascripto Çagha iudeo quod facta omni racione inter nos usque eri tibi ad dandum remansi yperpera in Creta currentia LXX. Que vero suprascripta tua yperpera debeo per me vel per meum missum dare et deliberare per nos infrascriptos terminos, silicet yperpera X de ipsis per totam quadraiesimam maiorem proxime venturam et per totum mensem augusti proximum debeo tibi dare mensuras boni et neti frumenti novi cretensis C, computando ipsum sicut vendetur tunc tempore super areis in mensariam, conducta in dictum castrum meis expensis. Et per totum mensem setembris proximum debeo tibi dare mistatos boni et puri musti cretensis CC de vineis meis, computando ipsum sicut vendetur tunc tempore in Castrum Novum, conductos ad ipsum castrum meis expensis salvos in terra. Et si volueris ipsum iudaicum, debeo ipsum tibi dare mittendo tu iudeos ad folandum ipsum. Et totum residuum suprascriptorum LXX yperperorum debeo tibi dare amodo usque ad annos II prius venturos salvum in terra. Sub pena yperperorum I pro quolibet termino et cetera. Testes Bertucius Montechi et Angelus Leocari. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
20v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
109-110
number
928
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)