Pizolo 0934
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
22
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Προπώληση
CONTENT
Summary
Ο Andrea Corner έλαβε από τον Filippo Mazamano 1000 υπέρπυρα, για χρήση από τον θείο του Αλέξιο Καλλέργη, για να του παραδώσει την αντίστοιχη αξία σε μαλλί μέχρι τα μέσα του επόμενου Μαΐου και σε τυρί μέχρι την γιορτή των αποστόλων Πέτρου και Παύλου τον Ιούνιο.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Andreas Cornarius filius quondam domini Marci Cornario habitator Candide quia recepi a te Phylipo Maçamano habitatore Candide yperpera mille, que michi dedisti pro utilitate domini Alexii Calergi avunculi mei, pro quibus tibi dare debeo usque ad medium mensem maii proximum totam lanam bonam et mercatrice quam habebit hoc anno suprascriptus dominus Alexius, computando ipsam sicut vendetur ad stateram communis. Et amodo usque ad festum suprascriptorum apostolorum Petri et Pauli proximum teneor tibi dare facere tantum de bono caseo cretensi benedictum et sasionatum mercatorem amodo usque ad festum sanctorum apostolorum Petri et Pauli de mense iunii proxime venturi quantum ascendent suprascripta tua yperpera mille yperperorum, computando ipsum sicut vendetur ad stateram communis, conductos suprascriptam lanam et suprascriptum caseum ad stateram communis meis expensis, salvos in terra. Hec autem et cetera. Et est sciendum quod debeo tibi dare totam suam lanam. Testes Marcus Karavello, Victor Doto et Phylipus Capello. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
21r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
113
number
934
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)