Pizolo 0979
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
31
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Andrea Corner νοικιάζει στον Δημήτριο Siriolo έκταση γης με δυο συκομουριές για τα επόμενα 29 χρόνια, με στόχο να φυτέψει και να καλλιεργεί αμπέλι. Το ετήσιο ενοίκιο για την γη ορίζεται στα 2 υπέρπυρα, ενώ για το αμπέλι που θα φυτέψει δεν θα καταβάλλει τίποτα για τα πρώτα 15 χρόνια, ενώ για τα υπόλοιπα 14 χρόνια θα παραδίδει το ¼ της παραγωγής σε μούστο και καρπό.
Text
Die ultimo. Manifestum facio ego Andreas Cornarius filius quondam domini Marci Cornario habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Dimitri Siriolo habitatori in casali Vulgare et tuis heredibus peciam unam terre de iure mee millicie de Perascha, que pecia terre est iuxta meum çardinum ipsius loci, cum illis duabus ficubus que sunt in ea amodo videlicet in antea usque ad annos XXVIIII prius venturos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris debes in dicta terra vineam implantare et eam omni anno per tempora congrua bene et convenìenter aptare sicut decet fitheis et eam cum fuerit ad tempus omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, cerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare et eam lachiçare secundum ussum ipsius loci et inculmine tenere et conservare omnibus tuis expensis usque ad complementum dicti termini. Et pro affictu ipsius terre et ficomorum debes michi dare omni anno usque ad complementum dictorum XXVIIII yperpera in Creta currentia II salva in terra, omni occasione remotta. Et vineam quam feceris in dicta terra debes habere et gaudere amodo usque ad annos XV prius venturos et in reliquis XIIII annis debes michi dare omni anno totam et integram quartam partem tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientem et affictum predictum, aliis tribus partibus tibi retentis, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes dictam vineam inculmine refutare. Sub pena yperperorum C et in sua permaneat firmitate. Testes Marinus Geno et Nicolaus Paradiso Prior. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
24r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
131
number
979
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)